raga aiutatemi mi serve per domani
raga aiutatemi mi serve per domani
pulcher pavo obsonam vocem suam aegre ferebat et lusciniae invidebat propter eius suavem vocem. saepe enim, dum luscinia in silva canit, pavo clam eius cantum audiebat et miram eius vocis suavitatem imitari volebat. sed, cum pulcher pavo coram aliis avibus canebat, eius vox semper absona et iniucunda sonabat, itaque ille ab omnibus irridebatur. tum pavo, postquam crebras contumelias pertulerat, ad iunonem adivit et de iniusta sorte sua deploravit: " cum luscinia canit-inquit-omnia animalia suavitate eius vocis illiciuntur, ego autem, cum cano, risum omnium moveo". deorum regina, quod misero animali solacium praebere volebat, eius pulchritudinem valde laudavit, sed pavo deae respondit: " muta pulchritudine mea gaudere non possum, quia ab omnibus irrideor propter absonam vocem meam!" tum iuno:"natura-inquit- dotes dissimiles animalibus dedit: tibi formam, leoni vim, vulpi astutiam, cani fidelitatem, lusciniae vocis suavitatem. omnia alia animalia suis dotibus contenta sunt: querela tua igitur vana stultaque est"; denique minaciter addidit:" nunc abi, nisi etiam pulchritudinem tuam perdere vis!"
grazie anticipatamente, vicio39...
|