Chi mi potrebbe aiutare gentilmente con questa versione?
L. Manilio Censorino et M. Manilio consulibus teritum bellum contra Carthaginem susceptum est. Consules, copiis coactis et classe comparata, in Africam transierunt et Carthaginem oppugnaverunt. Contra romanos Hasdrubal, dux peditatus, et Phamea, dux equitatus, missi sunt. Tunc Scipio, Scipionis Africani nepos, in romanorum exercitu tribunus militabat, virtute sua et amicis et hostibus continenter ostendens. Itaque a romanis militibus diligebatur et ab hostibus valde timebatur: nec Hasdrubal, enim, nec Phamea proelium committere volebant contra eam partem romani exercitus, ubi Scipio dimicabat. Scipionis auctoritas autem ("inoltre") multum crevit cum Masinissa, rex Numidarum, per multos annos amicus populi romani, admodum senex de vita decessit et Scipio, ex Masinissae voluntate, regnum Numidiae inter regis filos divisit. Quia igitur clarum Scipionis nomen factum erat ("era diventato"), quamvis adhuc iuvenis, consul a senatu creatus est et contra Carthaginienses cum summo belli imperio missus est. Itaque Scipione imperante Carthago capta est. Mirium est quod spolia in urbe inventa, quae multarum civitatum excidiis Carthaginienses collegerant, reddita sunt urbibus Siciliae, Italiae, Africae, quae sua recognoscebant. Denique, Carthagine deleta, Scipio cognomen, quod avus eius acceperat, meruit: nam propter virtutem etiam ipse ("lui") "Africanus" vocatus est.
La versione è stata presa dal libro "EXPEDITE latino in 80 lezioni".
GRAZIE.


LinkBack URL
About LinkBacks
Rispondi quotando

