Verre deruba il re antioco! Aiuto!
Verre deruba il re antioco! Aiuto!
Reges Syriae, regis Antiochi filii, Romae nuper fuerunt ut de rebus imperii sui cum senatu agerent. quorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit atque venit in urbem Syracusa, in qua Verres praetor erat. Quem statim Verres ad cenam vocavit. Exornat ample magnificeque triclinium, qxponit ea, quibus abundabat, plurima et pulcherrima vasa argentea: diligenter curatt ut omnibus rebus instructum sit convivium. Paucis diebus post vocat ad cenam Antiochus praetorem Verrem; exponit multum argentum, non pauca etiam pocula ex auro, quae gemmis erant distincta clarissimis. Erat etiam vas vinarium, manubrio aureo, de quo nuper nobis testis fuit Caius Minucius. Postero die Verres servum mittit, qui roget, vasa ea, quae pulcherrima apud regem viderat, quasi (come se) vellet ea suis celatoribus ostendere. Rex, qui illum non bene noverat, sine ulla suspicione libentissime dedit: at iste numquam ea reddit
Grazie
|