libro: Discipulus
x domani
titolo: Il mito di Meleagro
Meleagrum peperit Althaea, Thestii filia, ex Oeneo. Inter omnes constat tunc in regia titionem ardentem apparuisse. Illuc autem Parcae, sicut memoriae proditum est, cum se contulissent, Meleagro fata cecinerunt, eum tamdiu esse victurum quamdiu is titio esset incolumis. Althaeae cum magnopere interesset ut filius diu viveret, titionem in arca clausum diligenter servavit. Interim ira Dianae, quia Oeneus sacra annua ei non fecerat, aprum misit mira magnitudine, qui agrum Calydonium vastaret: quem Meleager cum delectis iuvenibus Graeciae interfecit pellemque eius ob virtutem Atalantae virgini donavit; quam Althaeae fratres eripere voluerunt. Atalanta autem cum Meleagri fidem implorare coepisset, ille intervenit amoremque anteposuit cognationi; nam iniuriae ulciscendae causa avun****s suos occidit. Althaea mater, ut audivit filium suum tantum facinus esse ausum, cum meminisset Parcarum praecepti titionem ex arca protulit atque in ignem coniecit. Ita dum fratrum poenas vult exsequi filium interfecit.
GRAZIE


LinkBack URL
About LinkBacks
Rispondi quotando

