1. Questo sito utilizza i cookies. Continuando a navigare tra queste pagine acconsenti implicitamente all'uso dei cookies. Scopri di più.

La guerra contro pirro- Lavittoria finale dei Romani

Discussione in 'Forum Versioni di Latino' iniziata da Mari_piz, 24 Marzo 2009.

  1. Mari_piz

    Mari_piz Primino Utente

    Messaggi:
    19
    "Mi Piace" ricevuti:
    0
    Punteggio:
    2
    Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missus, qui prius inter legatos sollicitari non potuerat quarta parte regni promissa. Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum venit promittens veneno se Pyrrum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominum Pyrroque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rex, admiratus eum, dixisse fertur: << Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest>>, Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius, victis Lucanis et Samnitibus, triumphavit. Consules deinde M. Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum missi sunt. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecidit, ipsum Tarentum fugavit, castra cepit. Ea die caesa hostium viginti tria milia. Curius in consulatu triumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam a Tarento mox recessit et apud Argos, Graeciae civitatem, occisus est.
     
  2. StudentVille Sponsorizzato

Condividi questa Pagina